Cum ergo arguerent eum, quod in Sabbato operabat, ait illis: Pater meus, usque modo operatur, et ego operor; quasi dicat: Non sex dies tantum operatus est Pater, ut putatis, sed semper operatur Deus, gubernando, renovando, ut permaneant condita, cum quo ego operor: ergo bonum est quod ago. Constat ergo esse sacramentum, quod de requie Sabbati legitur. Propterea ergo magis quaerebant interficere illum, quia Patrem suum dicebat Deum. Ait iterum Jesus: Pater diligit Filium, Filius, quos vult, vivificat, nec Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia et solus Filius venit in carnem, ut judicaret mundum, id est argueret, et post in judicio sola Filii persona apparebit judicans, et si qua proferetur a judice sententia, proferet eam. Praedixitque eis quod alius, id est Antichristus veniret non in nomine Patris, sed suo, et eum reciperent.